Preview - part 47 of 51
Lemma VIII.
_Sit ABC Parabola umbilicum habens S. Chordâ AC bisectâ in I abscindatur segmentum ABCI, cujus diameter sit I[mu] & vertex [mu]. In I[mu] productâ capiatur [mu]O æqualis dimidio ipsius I[mu]. Jungatur OS, & producatur ea ad [xi], ut sit S[xi] æqualis 2SO. Et si Cometa B moveatur in arcu CBA, & agatur [xi]B secans AC in E: dico quod punctum E abscindet de chorda AC segmentum AE tempori proportionale quamproximè._
[Illustration]
Jungatur enim EO secans arcum Parabolicum ABC in Y, & erit area curvilinea AEY ad aream curvilineam ACY ut AE ad AC quamproximè. Ideoque cum triangulum ASE sit ad triangulum ASC in eadem ratione, erit area tota ASEY ad aream totam ASCY ut AE ad AC quamproximè. Cum autem [xi]O sit ad SO ut 3 ad 1 & EO ad YO prope in eadem ratione, erit SY ipsi EB parallela quamproximè, & propterea triangulum SEB, triangulo YEB quamproximè æquale. Unde si ad aream ASEY addatur triangulum EYB, & de summa auferatur triangulum SEB, manebit area ASBY areæ ASEY æqualis quamproximè, atque adeo ad aream ASCY ut AE ad AC. Sed area ASBY est ad aream ASCY ut tempus descripti arcus AB ad tempus descripti arcus totius. Ideoque AE est ad AC in ratione temporum quamproximè. _Q. E. D._
Lemma IX.
_Rectæ I[mu] & [mu]M & longitudo AIC ÷ 4S[mu] æquantur inter se. Nam 4S[mu] est latus rectum Parabolæ pertinens ad verticem B._
Lemma X.
_Si producatur S[mu] ad N & P, ut [mu]N sit pars tertia ipsius [mu]I, & SP sit ad SN ut SN ad S[mu]. Cometa quo tempore describit arcum A[mu]C, si progrederetur ea semper cum velocitate quam habet in altitudine ipsi SP æquali, describeret longitudinem æqualem chordæ AC._
Nam si velocitate quam habet in [mu], eodem tempore progrediatur uniformiter in recta quæ Parabolam tangit in [mu]; area quam Radio ad punctum S ducto describeret, æqualis esset areæ Parabolicæ ASC[mu]. Ideoque contentum sub longitudine in Tangente descripta & longitudine S[mu], esset ad contentum sub longitudinibus AC & SM, ut area ASC[mu] ad triangulum ASCM, id est ut SN ad SM. Quare AC est ad longitudinem in tangente descriptam ut S[mu] ad SN. Cum autem velocitas Cometæ in altitudine SP sit ad velocitatem in altitudine S[mu] in dimidiata ratione SP ad S[mu] inversè, id est in ratione S[mu] ad SN, longitudo hac velocitate eodem tempore descripta, erit ad longitudinem in Tangente descriptam ut S[mu] ad SN. Igitur AC & longitudo hac nova velocitate descripta, cum sint ad longitudinem in Tangente descriptam in eadem ratione, æquantur inter se. _Q. E. D._
_Corol._ Cometa igitur ea cum velocitate, quam habet in altitudine S[mu] + 2/3I[mu], eodem tempore describeret chordam AC quamproximè.
Lemma XI.
_Si Cometa motu omni privatus de altitudine SN seu S[mu] + 1/3I[mu] demitteretur, ut caderet in Solem, & ea semper vi uniformiter continuata urgeretur in Solem qua urgetur sub initio; idem tempore in orbe suo describat arcum AC, descensu suo describeret spatium longitudini I[mu] æquale._
Nam Cometa quo tempore describat arcum Parabolicum AC, eodem tempore ea cum velocitate quam habet in altitudine SP (per Lemma novissimum) describet chordam AC, adeoque eodem tempore in circulo cujus semidiameter esset SP revolvendo, describeret arcum cujus longitudo esset ad arcus Parabolici chordam AC in dimidiata ratione unius ad duo. Et propterea eo cum pondere quod habet in Solem in altitudine SP, cadendo de altitudine illa in Solem, describeret eodem tempore (per Scholium Prop. IV. Lib. I.) spatium æquale quadrato semissis chordæ illius applicato ad quadruplum altitudinis SP, id est spatium AIq. ÷ 4SP. Unde cum pondus Cometæ in Solem in altitudine SN sit ad ipsius pondus in Solem in altitudine SP, ut SP ad S[mu]: Cometa pondere quod habet in altitudine SN eodem tempore, in Solem cadendo, describet spatium AIq. ÷ 4S[mu], id est spatium longitudini I[mu] vel M[mu] æquale. _Q. E. D._
Prop. XLI. Prob. XX.
_Cometæ in Parabola moventis Trajectoriam ex datis tribus observationibus determinare._
Problema hocce longe difficillimum multimodè aggressus, composui Problemata quædam in Libro primo quæ ad ejus solutionem spectant. Postea solutionem sequentem paulò simpliciorem excogitavi.
Seligantur tres observationes æqualibus temporum intervallis ab invicem quamproximè distantes. Sit autem temporis intervallum illud ubi Cometa tardius movetur paulo majus altero, ita videlicet ut temporum differentia sit ad summam temporum ut summa temporum ad dies plus minus sexcentos. Si tales observationes non præsto sint, inveniendus est novus Cometæ locus per Lemma sextum.
[Illustration]
Designent S Solem, T, t, [tau] tria loca Terræ in orbe magno, TA, tB, [tau]C observatas tres longitudines Cometæ, V tempus inter observationem primam & secundam, W tempus inter secundam ac tertiam, X longitudinem quam Cometa toto illo tempore ea cum velocitate quam habet in mediocri Telluris à Sole distantia, describere posset, & tV perpendiculum in chordam T[tau]. In longitudine media tB sumatur utcunque punctum B, & inde versus Solem S ducatur linea BE, quæ sit ad Sagittam tV, ut contentum sub SB & St quadrato ad cubum hypotenusæ trianguli rectanguli, cujus latera sunt SB & tangens latitudinis Cometæ in observatione secunda ad radium tB. Et per punctum E agatur recta AEC, cujus partes AE, EC ad rectas TA & [tau]C terminatæ, sint ad invicem ut tempora V & W: Tum per puncta A, B, C, duc circumferentiam circuli, eamque biseca in i, ut & chordam AC in I. Age occultam Si secantem AC in [lambda], & comple parallelogrammum iI[lambda][mu]. Cape I[sigma] æqualem 3I[lambda], & per Solem S age occultam [sigma][xi] æqualem 3S[sigma] + 3i[lambda]. Et deletis jam literis A, E, C, I, à puncto B versus punctum [xi] duc occultam novam BE, quæ sit ad priorem BE in duplicata ratione distantiæ BS ad quantitatem S[mu] + 1/3i[lambda]. Et per punctum E iterum duc rectam AEC eadem lege ac prius, id est, ita ut ejus partes AE & EC sint ad invicem ut tempora inter observationes, V & W.
Ad AC bisectam in I erigantur perpendicula AM, CN, IO, quarum AM & CN sint tangentes latitudinum in observatione prima ac tertia ad radios TA & [tau][alpha]. Jungatur MN secans IO in O. Constituatur rectangulum iI[lambda][mu] ut prius. In IA producta capiatur ID æqualis S[mu] + 2/3i[lambda], & agatur occulta OD. Deinde in MN versus N capiatur MP, quæ sit ad longitudinem supra inventam X in dimidiata ratione mediocris distantiæ Telluris à Sole (seu semidiametri orbis magni) ad distantiam OD. Et in AC capiatur CG ipsi NP æqualis, ita ut puncta G & P ad easdem partes rectæ NC jaceant.
Eadem methodo qua puncta E, A, C, G, ex assumpto puncto B inventa sunt, inveniantur ex assumptis utcunque punctis aliis b & [beta] puncta nova e, a, c, g, & [epsilon], [alpha], [kappa], [gamma]. Deinde si per G, g, [gamma] ducatur circumferentia circuli Gg[gamma] secans rectam [tau]C in Z: erit Z locus Cometæ in plano Eclipticæ. Et si in AC, ac, [alpha][kappa] capiantur AF, af, [alpha][phi] ipsis CG, cg, [kappa][gamma] respectivè æquales, & per puncta F, f, [phi] ducatur circumferentia circuli Ff[phi] secans rectam AT in X; erit punctum X alius Cometæ locus in plano Eclipticæ. Ad puncta X & Z erigantur tangentes latitudinum Cometæ ad radios TX & [tau]Z; & habebuntur loca duo Cometæ in orbe proprio. Denique (per Prop. XIX. Lib. I.) umbilico S, per loca illa duo describatur Parabola, & hæc erit Trajectoria Cometæ. _Q. E. I._
Constructionis hujus demonstratio ex Lemmatibus consequitur: quippe cum recta AC secetur in E in ratione temporum, per Lemma VIII: & BE per Lem. XI. sit pars rectæ BS in plano Eclipticæ arcui ABC & chordæ AEG interjecta; & MP (per Lem. VIII.) longitudo sit chordæ arcus, quem Cometa in orbe proprio inter observationem primam ac tertiam describere debet, ideoque ipsi MN æqualis fuerit, si modò B sit verus Cometæ locus in plano Eclipticæ.
Cæterum puncta B, b, [beta] non quælibet, sed vero proxima eligere convenit. Si angulus AQt in quo vestigium orbis in plano Eclipticæ descriptum secabit rectam tB præterpropter innotescat, in angulo illo ducenda erit recta occulta AC, quæ sit ad 4/3Tt in dimidiata ratione St ad SQ. Et agendo rectam SEB cujus pars EB æquetur longitudini Vt, determinabitur punctum B quod prima vice usurpare licet. Tum rectâ AC deletâ & secundum præcedentem constructionem iterum ductâ, & inventâ insuper longitudine MP; in tB capiatur punctum b, ea lege, ut si TA, TC se mutuò secuerint in Y, sit distantia Yb ad distantiam YB in ratione composita ex ratione MN ad MP & ratione dimidiata SB ad Sb. Et eadem methodo inveniendum erit punctum tertium [beta]; si modò operationem tertiò repetere lubet. Sed hac methodo operationes duæ ut plurimum suffecerint. Nam si distantia Bb perexigua obvenerit, postquam inventa sunt puncta F, f & G, g, actæ rectæ Ff & Gg, secabunt TA & [tau]C in punctis quæsitis X & Z.
_Exemplum._
Proponatur Cometa anni 1680. Hujus motum à _Flamstedio_ observatum Tabula sequens exhibet.
| Tem. |Temp. | | | Lat. | | appar. |ver[=u] | Long. Solis | Long. Cometæ | Cometæ | +--------+---------+---------------+--------------+---------+ 1680 12| 4.46 | 4.46.00 |[Cap.] 1.53. 2 |[Cap.] 6.33. 0| 8.26. 0| December 21|6.32-1/2| 6.36.59 | 11. 8.10 |[Aqu.] 5. 7.38| 21.45.30| 24| 6.12 | 6.17.52 | 14.10.49 | 18.49.10| 25.23.24| 26| 5.14 | 5.20.44 | 16.10.38 | 28.24. 6| 27.00.57| 29| 7.55 | 8.03. 2 | 19.20.56 |[Psc.]13.11.45| 28.10.05| 30| 8. 2 | 8.10.26 | 20.22.20 | 17.37. 5| 28.11.12| 1681 5| 5.51 | 6. 1.38 | 26.23.19 |[Ari.] 8.49.10| 26.15.26| January 9| 6.49 | 7. 0.53 |[Aqu.] 0.29.54 | 18.43.18| 24.12.42| 10| 5.54 | 6. 6.10 | 1.28.34 | 20.40.57| 23.44.00| 13| 6.56 | 7. 8.55 | 4.34. 6 | 25.59.34| 22.17.36| 25| 7.44 | 7.58.42 | 16.45.58 |[Tau.] 9.55.48| 17.56.54| 30| 8.07 | 8.21.53 | 21.50. 9 | 13.19.36| 16.40.57| February 2| 6.20 | 6.34.51 | 24.47. 4 | 15.13.48| 16.02.02| 5| 6.50 | 7. 4.41 | 27.49.51 | 16.59.52| 15.27.23| +--------+---------+---------------+--------------+---------+
In his observationibus _Flamstedius_ eâ usus est diligentiâ, ut postquam bis observasset distantiam Cometæ à Stella aliqua fixa, deinde etiam distantiam bis ab alia stella fixa, rediret ad stellam priorem & distantiam Cometæ ab eadem iterum observaret, idque bis, ac deinde ex distantiæ illius incremento vel decremento tempori proportionali colligeret distantiam tempore intermedio, quando distantia à stella altera observabatur. Ex hujusmodi observationibus loca Cometæ festinanter computata _Flamstedius_ primò cum amicis communicavit, & postea easdem ad examen revocatas calculo diligentiore correxit. Nos loca correcta hic descripsimus.
His adde observationes quasdam è nostris.
| Temp. | | | | appar. | Cometæ Longit. |Com. Lat. | +--------+-----------------+-----------+ Febru. 25| 8h.30'|[Tau.] 26.19'. 2"| 12.46-7/8 | 27| 8 .15 | 27. 4 .28 | 12.36 | Mart. 1| 11 . 0 | 27.53 . 8 | 12.24-3/4 | 2| 8 . 0 | 28.12 .29 | 12.19-1/2 | 5| 11 .30 | 29.20 .51 | 12. 2-2/3 | 9| 8 .30 |[Gem.] 0.43 . 2 | 11.44-3/5 |
Hæ observationes Telescopio septupedali, & Micrometro filisque in foco Telescopii locatis paractæ sunt: quibus instrumentis & positiones fixarum inter se & positiones Cometæ ad fixas determinavimus. Designet A stellam in sinistro calcaneo Persei (_Bayero_ [omicron]) B stellam sequentem in sinistro pede (_Bayero_ [zeta]) & C, D, E, F, G, H, I, K, L, M, N stellas alias minores in eodem pede. Sintque P, Q, R, S, T loca Cometæ in observationibus supra descriptis: & existente distantiâ AB partium 80-7/12, erat AC partium 52¼, BC 58-5/6, AD 57-5/12, BD 82-6/11, CD 23-2/3, AE 29-4/7, CE 57½, DE 49-11/12, AK 38-2/3, BK 43, CK 31-5/9, FK 29, FB 23, FC 36¼, AH 18-6/7, DH 53-5/11, BN 46-5/12, CN 31-1/3, BL 45-5/12, NL 31-5/7. LM erat ad LB ut 2 ad 9 & producta transibat per stellam H. His determinabantur positiones fixarum inter se.
[Illustration]
Die Veneris _Feb. 25._ St. vet. Hor. 8½ P.M. Cometæ in p existentis distantia à stella E erat major quàm 3/13 AE, minor quàm 1/5 AE, adeoque æqualis 3/14 AE proximè; & angulus ApE nonnihil obtusus erat, sed fere rectus. Nempe si demitteretur ad pE perpendiculum ab A, distantia Cometæ à perpendiculo illo erat 1/5 pE.
Eadem nocte, horâ 9½, Cometæ in P existentis distantia à stella E erat major quàm {1 ÷ 4½} AE, minor quàm {1 ÷ 5¼} AE, adeoque æqualis {1 ÷ 4-7/8} AE, seu 8/39 AE quamproximè. A perpendiculo autem à Stella A ad rectam PE demisso distantia Cometæ erat 4/5 PE.
Die [Mar]^{tis}, _Mart. 1_, hor. 11. P.M. Cometa in R existens, stellis K & C accuratè interjacebat, & rectæ CRK pars CR paulo major erat quàm 1/3 CK, & paulo minor quam 1/3 CK + 1/8 CR, adeoque æqualis 1/3 CK + 1/16 CR seu 16/45 CK.
[Illustration]
Die [Mercur]^{ii}, _Mart. 2._ hor. 8. P.M. Cometæ existentis in S, distantia à stella C erat 4/9 FC quamproximè. Distantia stellæ F à recta CS producta erat 1/24 FC; & distantia stellæ B ab eadem recta erat quintuplo major quàm distantia stellæ F. Item recta NS producta transibat inter stellas H & I, quintuplo vel sextuplo propior existens stellæ H quàm stellæ I.
Die [Satur]^{ni}, _Mart. 5._ hor. 11½. P.M. Cometa existente in T, recta MT æqualis erat ½ML, & recta LT producta transibat inter B & F, quadruplo vel quintuplo propior F quàm B, auferens à BF quintam vel sextam ejus partem versus F. Et MT producta transibat extra spatium BF ad partes stellæ B, quadruplo propior existens stellæ B quam stellæ F. Erat M stella perexigua quæ per Telescopium videri vix potuit, & L stella major quasi magnitudinis octavæ.
Ex hujusmodi observationibus per constructiones figurarum & computationes (posito quod stellarum A & B distantia esset 2 gr. 6-4/5, & stellæ A longitudo [Tauri] 26 gr. 41'. 48" & latitudo borealis 12 gr. 8'½, stellæque B longitudo [Tauri] 28 gr. 40'. 16". & latitudo borealis 11 gr. 17-1/5; quemadmodum à _Flamstedio_ observatas accepi) derivabam longitudines & latitudines Cometæ. Micrometro parum affabre constructâ usus sum, sed Longitudinum tamen & Latitudinum errores (quatenus ab observationibus nostris oriantur) dimidium minuti unius primi vix superant, præterquam in observatione ultimâ _Mart. 9._ ubi positiones fixarum ad stellas A & B minus accuratè determinare potui. _Cassinus_ qui Cometam eodem tempore observavit, se declinationem ejus tanquam invariatam manentem parum diligenter definivisse fassus est. Nam Cometa (juxta observationes nostras) in fine motus sui notabiliter deflectere cæpit boream versus, à parallelo quem in fine Mensis _Februarii_ tenuerat.
Jam ad Orbem Cometæ determinandum; selegi ex observationibus hactenus descriptis tres, quas _Flamstedius_ habuit _Dec. 21_, _Jan. 5_, & _Jan. 25_. Ex his inveni St partium 9842,1 & Vt partium 455, quales 10000 sunt semidiameter orbis magni. Tum ad operationem primam assumendo tB partium 5657, inveni SB 9747, BE prima vice 412, S[mu] 9503, i[lambda] = 413: BE secunda vice 421, OD 10186, X 8528,4, MP 8450, MN 8475, NP - 25. Unde ad operationem secundam collegi distantiam tb 5640. Et per hanc operationem inveni tandem distantias TX 4775 & [tau]Z 11322. Ex quibus orbem definiendo inveni Nodos ejus in [Cancris] & [Capricorni] 1 gr. 53'; Inclinationem plani ejus ad planum Eclipticæ 61 gr. 20-1/3; verticem ejus (seu perihelium Cometæ) in [Sagittarii] 27 gr. 43' cum latitudine australi 7 gr. 34'; & ejus latus rectum 236,8, areamq; radio ad Solem ducto singulis diebus descriptam 93585; Cometam verò _Decemb._ 8 d. 0 h. 4'. P.M. in vertice orbis seu perihelio fuisse. Hæc omnia per scalam partium æqualium & chordas angulorum ex Tabula Sinuum naturalium collectas determinavi graphicè; construendo Schema satis amplum, in quo videlicet semidiameter orbis magni (partium 10000) æqualis esset digitis 16-1/3 pedis Anglicani.
Tandem ut constaret an Cometa in Orbe sic invento verè moveretur, collegi per operationes partim Arithmeticas partim Graphicas, loca Cometæ in hoc orbe ad observationum quarundam tempora: uti in Tabula sequente videre licet.